z 57 stránek
Titul
I
Studie
1
2
3
Edice
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Rejstřík
53
54
55
56
Název:
Sigismundi regis Bohemiae litterae donationum regalium (1421-1437), 69 listů krále Zikmunda na výprosy v Čechách
Autor:
Nováček, Vojtěch Jaromír
Rok vydání:
1904
Místo vydání:
Praha
Česká národní bibliografie:
Počet stran celkem:
57
Počet stran předmluvy plus obsahu:
I+56
Obsah:
- I: Titul
- 1: Studie
- 4: Edice
- 53: Rejstřík
Strana 12
12
I. V. J. Nováček:
quam regem Bohemie rite devolutis, si et in quantum ad nos devoluta sunt
legitime, dedimus et donavimus, damus et tenore presencium ac auctoritate
regia Boemie graciosius donamus, per ipsum et heredes suos omni eo ti-
tuio et iure habenda, tenenda et possidenda, prout eadem bona prefatus
Wchina habuit, tenuit et possedit, impedimentis cessantibus quorumlibet,
salvis tamen iuribus alienis, presencium sub nostri regalis sigilli apen-
sione testimonio literarum. Datum Posonii, anno Domini MCCCCXXII.,
ultima die Decembris, regnorum nostrorum anno Hungarie XXXVI., Ro-
manorum XIII., Boemie vero tercio.
Ad mandatum domini regis Johannes (sic) de Chotiemicz referente,
Franciscus prepositus Strigoniensis.
12.
Král Zikmund Kerunkovi ze Sulevic na Milešově povoluje spolek
s dcerou Jana z Nedvědic. — V Prešpurce, 1. ledna 1423. —
(A. XVII v.)
Litera Gerunkonis de Milessow. — In Lithomyerzicz.
Sigismundus oc. Notum facimus tenore presencium universis, quod
consideratis fidelibus et acceptis serviciis, nobis per strenuum Gerunk de
Suleiwicz residentem in Milessow, fidelem nostrum dilectum, hactenus in-
pensis et futuris temporibus propensius inpendendis, animo deliberato et
de certa nostra sciencia sibi Gerunko congressum sive unionem vulgariter
spolek nuncupatum cum famosa virgine filia Jankonis de Nedwiediczie,
Angnetis, ipsius matris, in bonis tam paternis quam in matris sue dotalicio
ubicunque sitis et ad eadem post mortem predictorum parentum suorum
de iure spectantibus dedimus et donavimus, damus et tenore presencium
auctoritate regia Boemie graciosius donamus, ita videlicet, quod se de
prefate orphane tuicione et ipsius bonis iuxta regni nostri Boemie con-
suetudinem intromittat et eadem bona eidem orphane, quousque ad annos
debite maturitatis non pervenerit, fldeliter regat et non minuat, sed
augmentet, hoc tamen adiecto, quod, si orphanam predictam ante annos
debite maturitatis decedere contigerit, extunc volumus, quod omnia ipsius
bona suprascripta ad prefatum Gerunkum et ipsius heredes legitime de-
volvantur, impedimentis quorumlibet procul motis, salvis tamen iuribus
alienis, presencium sub nostri regalis sigilli appensione testimonio literarum.
Datum Posonii, anno Domini M°CCCC XXIII, prima die Januarii, regnorum
nostrorum anno Hungarie XXXVI°, Romanorum XIII, Boemie vero III°.
Ad mandatum domini regis Johanne de Chotyemicz referente
Franciscus prepositus Strigoniensis.
Registrata] Henricus Fye.