z 33 stránek
Titul
1
Předmluva
2
Edice
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
Obsah
33
Název:
Zprávy pramenů o boji na hoře Vítkově 14. července 1420
Autor:
Pekař, Josef
Rok vydání:
1926
Místo vydání:
Praha
Česká národní bibliografie:
Počet stran celkem:
33
Počet stran předmluvy plus obsahu:
33
Obsah:
- 1: Titul
- 2: Předmluva
- 3: Edice
- 33: Obsah
Strana 8
8
cursu prevenire. Quo impetu se continere non valentes multi de
rupe alta decidentes colla confringunt, plurimis per insequentes
cesis, sic quod infra spaciumk) unius hore CCC fere1) fuere inte-
rempti, aliis letaliter vulneratis et abductis. Quo facto rex cum
omni exercitu silenterm) ad tentoria rediit, ira, tedio, planctu et
dolore repletus. Pragenses vero flexis in campo Hospitalensi genibus
grates deo persolvunt Te deum laudamus altis vocibus personantes,
quia non robore eorum, sed miraculose in paucis eis de hostibus n)
dedit victoriam. Et sic cum ympnis et canticis tripudiantes civitatem
sunt ingressi et versa est cithara luctus mulierum, virginum ac
parvulorum, quos omnes inimici veritatis proponebant sine miseri-
cordia velut pertinaces hereticos et hereticorum pueros trucidare
ferociter, in gaudium exultacionis et leticie, laudantes dei miseri-
cordiam, qui eos de manibus crudelium hostium°) potentissime
liberavit. Parvuli vero in crastino et deinceps in omnibus plateis
novum carmen a presbitero Czapkone vulgariter dictatum discur-
rebant cantando. Cancio: Dietky, bohu zpievajme, jemu čest, chválu
vzdavajme?) i s starými.) Neb Němce, Míšněny,r) Uhry, Šváby,
takés) Rakušany, poběhlé Čechy. Repeticio. Žarmútil, zastrašil
i rozehnal ot dietek1) malých. 2a repeticio. Onoho sem, onoho tam
k utěšení svých milých stálých. Milý otče, přijmi chválu ot Čechóv
věrných!u)
Item feria II. post celestem ab hostibus victoriam Coranda,
proprie et insane mentis presbiter, coassumptis sororibus de Plzna
presumptuose ecclesiam sancti Michaelis Antique civitatis equester
et cum mulieribus Thaboriensium intravit, nec veritus sacramen-
tum corporis Christi, quod in altari fuit expositum, mandavit omnes
sedes tam presbiterorum quam communis populi confringere, asse-
rens valere pro tutela et municione novi propugnaculi in monte
Witconis") erecti. Sed finis facti docuit, quod non pro muniendo
castello, sed pro sua mala et perversa voluntate complenda et li-
vore odii, quem ad pretactam ecclesiam et ministros eius in pectore
gestabat, opus illud plenum scandalo perfecit, quia pauci valde
asseres in montem sunt delati, sed omnes quasi ad sanctum Am-
brosium a sororibus Thaboriensium sunt exusti.
Item facto supradicto miraculoso de hostium triumpho statim
in crastino Ziska capitaneus convocata de Praga mulierum, virgi-
num laicorumque multitudine propugnaculum sepius nominatum
pluribus fossatis amplioribus et profundioribus ac muris et pluribus
lignorum propugnaculis fortissime munivit, ut res visu cernitur.
Huic itaque monti et loco quidam Ziska a nomine fundatoris, alii
Bogisstie propter ibidem Theutonicorum stragemw) sed tercii etx)
k) spacio L. — 1) chybí Wl. — m) deest ap. L. — n) eis de hostibus in paucis
L. — o) inimicorum crudelium B. — p) vzdajme B. — q) staršími P. B. — r) Míš-
něníny P. — s) d. in B. — t) dijtek B. — u) B. přidává: Chvalmež boha s vese-
lím, toť nám všem písmo velí. — V A připsáno pozdější rukou: Chvalmež boha
a veselme se. — v) ita L, Witconis deest in codd. — w) stragem factam L.
x) d. ap. L.