z 128 stránek
Titel
I
II
Praefatio
III
IV
V
VI
VII
VIII
IX
X
XI
XII
XIII
XIV
XV
XVI
XVII
XVIII
XIX
XX
XXI
XXII
XXIII
XXIV
XXV
XXVI
XXVII
XXVIII
XXIX
XXX
XXXI
XXXII
XXXIII
XXXIV
XXXV
XXXVI
Editio
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
Epistola Hilarii ad Rokyczanam
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
Název:
Hilarii Litomericensis disputatio cum Ioanne Rokyczana coram Georgio rege Bohemiae
Autor:
Salzer, Karel; Strahl, Benedictus Wenzeslaus; Hraba, Jan Karel
Rok vydání:
1775
Místo vydání:
Praha
Počet stran celkem:
128
Počet stran předmluvy plus obsahu:
XXXVI+92
Obsah:
- I: Titel
- III: Praefatio
- 1: Editio
- 79: Epistola Hilarii ad Rokyczanam
Strana 18
18
„ vetula poteſt eſſe Rex, vel Papa, quia melior
„ eſſet; tunc illa vetula veniens poſſet dicere Re-
„ gi: ſurge de tuo ſolio, quia ego ſum dignior
„ te.“ Et tunc Dominus Rex ſubridens reſpondit:
„ Putas, quod ego ei statim cederem “ ? HILARIVS
vero continuans dicebat: „ In hoc totus error
„ Wikleffi conſiſtit, quod officia ſæcularia, & Ec-
„ cleſiaſtica conſiſtere ponit in merito, & non in
„ auctoritate. Vtinam omnes Pontifices eſſent pa-
„ ris meriti cum Sancto Petro, bonum esset: ſed
„ non ſuccedunt ſibi in merito, ſed duntaxat in
„ officio, sicut Rex noster Sancto Wenceslao, &
„ Epiſcopus Pragenſis Sancto Adalberto, & tamen
„ illi ſunt ſancti, de iſtis eſt adhuc dubium.
Deinde rediens ad propoſitum Decanus di-
xit : „ Sereniſſime Rex, ſicut Serenitas tua opta-
„ vit compoſitionem circa materiam Compactatorum ;
„ Eccleſia Pragenſis, ſicut dixi, ſemper fuit in
„ obedientia Romanæ Eccleſiæ: & quando iſta tur-
batio facta eſt in regno, tunc patres noſtri pulſi
„
ſunt, vexati ſunt, quidam in pulverem reda-
„
„ cti *), & multa mala in iſto regno facta ſunt ;
„ & per quem illud fuit factum**) intelligit veſtra
„ Serenitas. Deinde Sigiſmundus Imperator mi-
„ ſertus terræ, fecit aliquot tractatus, & vias, ut
induceret pacem in terram , & ſacrum Concilium
„
„ conſenſit propter bonum pacis ad illam intentio-
„ nem, quod per hoc homines inducantur ad pri-
„ ſtinam obedientiam : nec erat intentio Concilii
„ illud perpetuo tenere. Hoc dico ideo, quia fic
„ in Curia Romana intelligitur , & ubique. Et di-
„ co, quod Compactata non ſunt facta propter nos,
„ quia
*) incinerati.
**) & per quem iſtud ivit, & propter quos.