z 112 stránek
Titel
1
2
3
4
Editio
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
101
102
103
104
105
106
107
108
109
110
111
112
Název:
Monumenta ordinis servorum sanctae Mariae. Tomus XIII/1
Autor:
Soulier, Peregrino
Rok vydání:
1911
Místo vydání:
Bruxelles
Počet stran celkem:
112
Počet stran předmluvy plus obsahu:
112
Obsah:
- 1: Titel
- 5: Editio
Strana 108
108
alius conventus titulo S. Mariae de Victoria, ad fornices usque
confectus, sed non perfectus omnino, pietate Caesareae Majesta-
tis Imperatoris Ferdinandi II aedificatus et R. P. M. Sosteneo de
Oviliis, cuius opera et consilio constructus fuerat, pro Religione
largitus, perficiendus autem, si quando ab armis cessabitur.
Consumptis aliis octo diebus, in quibus professionem emisit
fr. Vincislaus Ma, et habitum item per manus Rmi recepit fr. Bona-
iuncta M“, et apud Patres Observantes S. Francisci et Societatis
Iesu publicis disputationibus sibi dicatis Rmus Pater exceptus fuit,
inde Emo Card. ab Harrac, Pragensi Archiepiscopo, ceterisque
benefactoribus et optimatibus salutatis, iisdemque Religione
commendata, P.Fr. Carolo Ma Fiegher Provicario generali relicto,
P. F. Dorotheo Ma lectore constituto et curae novitiorum prae-
fecto, Rmus Pater una cum sociis Italis iam dictis et P. F. Angelo
Ma Fiegher Oenipontano, per Bohemiam, Moraviam, utramque
Austriam et Bavariam, Oenipontum rediit ; ubi iterum per men-
sem fere in conventu S. Iosephi commoratus est, ad reditum in
Italiam se parans. Ibi cum domino Guarinonio medico physico
Tridentino, Halae commoranti, per publicum instrumentum,
cuius exemplar est in Archivio Romae, convenit de recipiendo
monasterio ad ecclesiam S. Caroli ad pontem Oeni prope
Halam, ab ipso domino Guarinonio aedificandum. (1)
Dum etiam hic moraretur, acceptae sunt litterae Sermi Elec-
toris Coloniae (2), patres nostri Ordinis Bonnam ad ecclesiam
Sanctae Crucis poscentis, ut in iisdem regionibus per plures con-
ventus religiosa Servorum soboles renovaretur : quod utique
successu temporis magna Religionis utilitate factum est.
Tandem in conventu S. Iosephi studio logicae, philosophiae et
theologiae constituto, ipsique P. F. Angelo Ma Fiegher, quem
Praga secum adduxerat, praefecto, firmatisque rebus decretis et
sanctionibus, ad monasteriorum augmentum et ad unitatem
morum et amoris cum tota Religione servandam opportunis,
praestito debito obsequio Sermae Archiducissae Claudiae, a qua
et sacra donaria cum sociis accepit, Rmus Pater, Deo, Beatae
Mariae Virgini et B. Philippo commendatos, patres et sorores
paterno affectu benedixit, et ad monasterium Waldrastense per
(1) Agitur de conventu Volders, ad Oenum sito, ex opposito oppidi Halae.
(2) Serenissimus et Reverendissimus Ferdinandus, Coloniensis Archiepiscopus
et Imperii Elector, Deiparae sub cruce doloribus transfixae addictissimus, prope
Bonnam, in monte Crucis, Kreuzberg, anno 1627 ecclesiam in honorem
S. Crucis aedificarc caeperat; quam anno 1637, die 25 Martii, Annuntiationi B.
Mariae Virginis sacro, Servis S. Mariae donavit.