z 112 stránek
Titel
1
2
3
4
Editio
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
101
102
103
104
105
106
107
108
109
110
111
112
Název:
Monumenta ordinis servorum sanctae Mariae. Tomus XIII/1
Autor:
Soulier, Peregrino
Rok vydání:
1911
Místo vydání:
Bruxelles
Počet stran celkem:
112
Počet stran předmluvy plus obsahu:
112
Obsah:
- 1: Titel
- 5: Editio
Strana 13
13
Triste nomen olim habuit S. Michaelis ecclesia : ex illa enim prodiit Utra-
quistarum motus. Anno siquidem 1414 in ea praeerat magister Jacobellus Mis-
niacus, Johannis Hussi discipulus, qui scholae suae rectorem habebat quemdam,
nomine Petrum de Drazdian, seu de Dresdna. Is quadam die ad parochum acce-
dens, Scriptura aperta, illi ostendit hos textus S. Joannis : Nisi manducaveri-
tis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis
vitam in vobis. Qui manducat meam carnem et bibit meum sangui-
nem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die (1).
Quibus verbis contendebat Salvatorem strictissime praecepisse ut sub utraque
panis et vini specie sacra communio populo daretur. His motus Jacobellus
sequenti dominica in ecclesia sua hac de re sermonem ad populum habuit.
Altera autem dominica, alius sacerdos in ecclesia S. Martini communionem sub
utraque specie (2) populo dedit, eiusque exemplum mox secutus est Jacobellus
et alii curati. Populus simplex, erroris doctoribus deceptus, mox communionem
sub utraque specie ita affectavit,ut anno 1419,die S.Mariae Magdalenae, ad mon-
tem Tabor prope castrum Bechina, ultra quam quadraginta millia hominum ex
diversis regni partibus ad communicandum sub utraque convenerint (3). Sancti
Michaelis ecclesiam tenuerunt Calixtini a temporibus Hussiticis usque ad
annum 1620 (4). Sed ad Ferdinandum II redeamus.
Difficillimis temporibus, post Mathiae mortem, 20 Martii 1619, imperii habe-
nas susceperat pius ille imperator : undique rebelles in eius auctoritatem insur-
gebant, et haeretici seu protestantes aliquando visi sunt in eo esse ut contra
eum praevalerent. In ipsa Bohemia, cuius rex erat ab anno 1617, plerique
ab eo deficientes, Fridericum V, Palatinum electorem, haereticum et haere-
ticorum fautorem, sibi regem delegerant ; qui Pragam veniens, ibidem 15 Octo-
bris 1619 coronatus est. Sed anno sequenti 1620, die 8 Novembris, in Albo Monte,
dimidio milliari Praga distante, a Ferdinando II, qui divinam opem et auxilium
B. Virginis enixe imploraverat, victus et in fugam conversus est. Tum Bohemia
et vicinae provinciae legilimo regi sese subiecerunt, ac, praedicantibus expulsis,
revocatisque religiosis, cultus catholicus ubique restauratus est.
In perpetuam tantae victoriae memoriani et gratiarum actionem, devotus impe-
rator in loco ipso ubi pugna commissa fuerat, templum in honorem B. Mariae
aedificare iam tum statuerat. Votum suum tamen statim explere non potuit:
catholici enim cum protestantibus acre bellum gerebant. Tandem mense
Decembri eiusdem anni quo Servis B. Mariae Virginis ecclesiam S. Michaelis
donaverat, Patri Sosteneo Odonio commisit imperator ut in Monle Albo tem-
(1) Joan. VI, 54, 55.
(2) Inde nomen Utraquistarum. Dicebantur etiam Calixtini, ob usum calicis,
quem sibi propterea tanquam stemma assumpserant.
(3) LAURENTIUS DE BRECZINA, Chronica Hussitica, apud EMLER, Fontes rerum
Bohemicarum, t. V. p. 344.
(4) Haec de ecclesia S. Michaelis desumpta sunt ex HAMMERSCHMID, Prodro-
mus gloriae Pragenae, p. 171-174.