z 112 stránek
Titel
1
2
3
4
Editio
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
101
102
103
104
105
106
107
108
109
110
111
112
- s. 7: … et Damiani apud coenobium Slavorum, et pro iure patronatus ecclesiae S. Mariae in Viridi, dicto capitulo Wissehradensi concessit. Mortuo Carolo, eius filius…
- s. 12: … et procurante Patre Odonio, mense Novembri illius anni 1626, Servis S. Mariae restituta est ecclesia D. Annuntiatae. Ad quam, iam a mense…
- s. 12: … sed etiam quingentos florenos pro aedificatione et melioratione conventus Servis S. Mariae dari iussit. Hanc vero donationem die 28 Maii 1627 diplomate…
- s. 67: … M. semper Virginis : Conventus D. Annunciatae de Praga. Conventus S. Mariae in civitate de Linz. Prior Generalis electus, 21 Februarii 1630…
- s. 83: … 1628, Aprilis 25. Ferdinandus II imperator primum lapidem ponit ecclesiae S. Mariae de Victo- ria, praesentibus Cardinali de Harrach, P. Henrico Burgo,…
- s. 88: … (Karlow) penuriam suam, quae adhuc aucta est, postquam aegri monaslerii S. Mariae in Boticz (1) Guillelmus Slawata, comes de Chlum et Kossumberg,…
Název:
Monumenta ordinis servorum sanctae Mariae. Tomus XIII/1
Autor:
Soulier, Peregrino
Rok vydání:
1911
Místo vydání:
Bruxelles
Počet stran celkem:
112
Počet stran předmluvy plus obsahu:
112
Obsah:
- 1: Titel
- 5: Editio
Strana 7
centio VI petiit ut “fundationem domus seu loci fratrum Servorum in Viridi
noviter factam confirmare, atque omnibus ecclesiam dicti loci in festis Beatae
Mariae et omnibus diebus sabbati infra Quadragesimam et Adventum visitanti-
bus piasque eleemosynas porrigentibus, omnibus pariter aliquid eidem ecclesiae
legantibus, aut ibidem, quando praedicabitur verbum Dei, intervenientibus,
plenarias indulgentias elargiri dignaretur. "
Paucis post annis, 1366, cum in illa domo prior eiusque fratres Altissimo devo-
tum redderent famulatum, cupiens imperator, ad divini cultus augmentum, ut
ibi plures fratres commode sustentari valerent, B. Urbano V supplicavit ut
parochialem ecclesiam S. Michaelis maioris Pragensis, in qua ipse, tanquam
rex Bohemiae, ius patronatus obtinebat, monasterio Servorum S. Mariae unire
dignaretur. Summus igitur Pontifex dictam ecclesiam, cum omnibus iuribus et
pertinentiis eius, coenobio Servorum incorporavit et univit, ita ut, cedente vel
moriente eiusdem rectore, fratribus Servorum liceret corporalem possessionem
ecclesiae apprehendere et perpetuo retinere, atque parochianorum curam exer-
cere eisque ecclesiastica sacramenta ministrare. Dictae tamen parochialis eccle-
sine possessionem, quam ob causam nescio, Servi Mariae non sunt assecuti.
Cum autem capitulum ecclesiae Sanctorum Petri el Pauli, in arce Wissehra-
densi, ius patronatus in ecclesiam Beatae Virginis in Viridi obtineret, idem
imperator, cupiens ut Servi Sanctae Mariae perfecta libertate fruerentur suique
iuris omnino essent, ius collationis et praesentationis, quod sibi in ecclesia
villae Chrustoklad et in ecclesia Sancti Martini apud oppidum Wozicz compe-
tebat, pro permutatione ecclesiae SS. Cosmae et Damiani apud coenobium
Slavorum, et pro iure patronatus ecclesiae S. Mariae in Viridi, dicto capitulo
Wissehradensi concessit.
Mortuo Carolo, eius filius Wenceslaus, qui postea tam ignavus et tam crudelis
evasit, (is est enim qui S. Joannem Nepomucenum in Moldavam fluvium praeci-
pitari iussit), initio regni sui, patris exemplum secutus, Servis Sanctae Mariae
benevolum animum ostendit. Tradunt fratrem Raymundum, ei, ut iam dictum
est, a secretis et consultationibus inservisse et ab eo missum fuisse ad Urba-
num VI, cui Wenceslaus firmiter adhaerebat, dum alii reges et principes
Clementem VII, post Urbanum electum, sequebantur. Idem imperator anno 1412
Servis Mariae licentiam concessit, ut usque ad viginti sexagenas grossorum
Pragensium census annui et perpetui emere possent.
Ita per dimidium saeculum floruit conventus Servorum, donec errores suos
disseminare coepit Johannes de Hus. Post cuius condemnationem et supplicium
(6 Julii 1415) in Concilio Constantiensi, omnia in Bohemia ab eius sectatori-
bus permisceri coeperunt ; et post Wenceslai mortem, 16 Augusti 1419, illorum
furor in Pragensia monasteria debacchatus est. Communem sortem non effu-
gerunt Servi Mariae, qui pro suo verae fidei zelo haereticorum rabiem in se con-
citaverant. Iam enim ante annum 1408 Beati Clemens de Elcis et Nicolaus de
Burgensibus, ambo Senenses, multas persecutiones passi erant : qui die 14 Iulii
anni 1408 Pilsnae pretiosam mortem obierunt. Post eos B. Benincasa Rapac-