z 112 stránek
Titel
1
2
3
4
Editio
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
101
102
103
104
105
106
107
108
109
110
111
112
- s. 7: … et Damiani apud coenobium Slavorum, et pro iure patronatus ecclesiae S. Mariae in Viridi, dicto capitulo Wissehradensi concessit. Mortuo Carolo, eius filius…
- s. 12: … et procurante Patre Odonio, mense Novembri illius anni 1626, Servis S. Mariae restituta est ecclesia D. Annuntiatae. Ad quam, iam a mense…
- s. 12: … sed etiam quingentos florenos pro aedificatione et melioratione conventus Servis S. Mariae dari iussit. Hanc vero donationem die 28 Maii 1627 diplomate…
- s. 67: … M. semper Virginis : Conventus D. Annunciatae de Praga. Conventus S. Mariae in civitate de Linz. Prior Generalis electus, 21 Februarii 1630…
- s. 83: … 1628, Aprilis 25. Ferdinandus II imperator primum lapidem ponit ecclesiae S. Mariae de Victo- ria, praesentibus Cardinali de Harrach, P. Henrico Burgo,…
- s. 88: … (Karlow) penuriam suam, quae adhuc aucta est, postquam aegri monaslerii S. Mariae in Boticz (1) Guillelmus Slawata, comes de Chlum et Kossumberg,…
Název:
Monumenta ordinis servorum sanctae Mariae. Tomus XIII/1
Autor:
Soulier, Peregrino
Rok vydání:
1911
Místo vydání:
Bruxelles
Počet stran celkem:
112
Počet stran předmluvy plus obsahu:
112
Obsah:
- 1: Titel
- 5: Editio
Strana 12
12
ecclesia, a quibusnam tunc detineretur, et quomodo Servis Mariae, legitimis
dominis, restitui posset.
Ad hoc autem negotium sedulo procurandum adhuc magis incitatus fuit
litteris, tum Urbani VIII, die 14 Februarii datis, quibus eum Pontifex hortabatur
ad dandam operam ut vetera sua coenobia expulsis Servitis restituerentur, tum
fratris sui Leopoldi, archiducis Tyroleos, qui praecipuo religionis affectu in Ser-
vos Mariae ferebatur fratremque Iosephum Mariam Suarez ipsi commendaverat.
Paulo post, cum princeps Carolus de Lichtenstein, Pragae gubernator,
ecclesiolam in Boticz olim Servorum Beatac Virginis fuisse scripsisset, impe-
rator iussit illam patribus Sosteneo Odonio et Johianni Sermeto Ordinis Ser-
vorum statim restitui, addens aliquo tamen modo abbati Carlocuriensi subve-
niendum esse, tot ei proventus assignando quot ex illa ecclesia percipiebat, ne
deficientibus mediis ad fratrum sustentationem, cultus divinus in ecclesia Carlo-
curiensi minueretur aut etiam cessare deberet.
Post nonnullas tandem negotiationes, rursus instante archiduce Leopoldo et
procurante Patre Odonio, mense Novembri illius anni 1626, Servis S. Mariae
restituta est ecclesia D. Annuntiatae. Ad quam, iam a mense Octobri a patre
Henrico de Burgo transmissi fuerant tres fratres, nimirum pater Joseph Maria
Suarez, frater Cosimus de Florentia, diaconus, et frater Laurentius de Roma,
conversus professus.
Sed cum ecclesia illa, ut supra vidimus, pessumdala esset, neque monasterii
nisi rudera remanerent, reditusque omnino impares essent ad fratrum sustenta-
tionem, ac propterea cultus divinus ibi decenter haberi non posset, archidux
Leopoldus, Servis S. Mariae maxime addictus, tum fratri suo Ferdinando II,
tum archiepiscopo Pragensi scripsit, ut Servis Mariae concederent ecclesiam
S. Michaelis in Civitate Veteri Pragensi, quae diu desolata fuerat, et in qua vix
semel in anno, die festo S. Michaelis, sacra celebrabantur : Servos enim Mariae
cultum divinum in ea restauraturos et vitae sanctitate civibus Pragensibus
aedificationi futuros esse asserebat. Leopoldi precibus accessit principis Caroli
de Lichtenstein petitio. Cui non solum benigne assensit Ferdinandus II, sed
etiam quingentos florenos pro aedificatione et melioratione conventus Servis
S. Mariae dari iussit.
Hanc vero donationem die 28 Maii 1627 diplomate solemniter confirmans,
auctoritate regia, tanquam rex Bohemiae, templum ad S. Michaelem, una cum
omnibus et singulis pertinentiis ad illud spectantibus, Ordini Servorum Beatae
Mariae dedit, concessit et assignavit. Quam concessionem Ernestus de Harrach,
archiepiscopus Pragensis, id humiliter petente patre Odonio, die 16 Maii 1630
approbavit et ratam habuit.
Ecclesia illa S. Michaelis, in media urbe prope forum sita, antiqua erat. Eius
ignoratur origo ; primum de ea fit mentio anno 1311. In dicta ecclesia praeter
curatum complures aderant capellani et altaristae, qui ad altare suum certas
missas celebrare et diebus magnae solemnitatis in missis et vesperis curato
adsistere debebant. Jam tunc octo numerabantur altaria.