z 112 stránek
Titel
1
2
3
4
Editio
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
101
102
103
104
105
106
107
108
109
110
111
112
Název:
Monumenta ordinis servorum sanctae Mariae. Tomus XIII/1
Autor:
Soulier, Peregrino
Rok vydání:
1911
Místo vydání:
Bruxelles
Počet stran celkem:
112
Počet stran předmluvy plus obsahu:
112
Obsah:
- 1: Titel
- 5: Editio
Strana 9
9
pavit quidam Johannes pincerna seu braseator, a quo illum anno 1431 emit qui-
dam Martinus, cuiusdam Johannis Podhrobsky fabri gener.
Sed anno 1437, cum Sigismundus imperator, qui mense Augusto praeceden-
tis anni Pragam ingressus erat, catholicos ritus ibidem restitui curasset, regressi
sunt pariter nonnullorum Ordinum fratres, qui populo Pragensi minus invisi
erant, inter quos Caelestini, Slavi atque Servi Mariae. Hi autem ex conven-
tibus Saxoniae et Thuringiae venerunt, eisque restituta sunt monasterii rudera.
Cum autem conventum suum incolere coeperunt, a viris fide dignis, testibus
oculatis, saepe audiverunt in morte fratrum suorum, anno 1420 a Taboritis
combustorum, mira contigisse. Dum enim sacra corpora igne cremarentur, visi
sunt quidam globuli ad instar stellarum de medio flammarum in altum ascen-
dentes, donec numerus sexaginta quatuor siderum impletus est : tum evanuit
corona. Haec paulo post, die nempe 17 Februarii 1441, fratribus conventus
Senensis narraverunt fratres Dietmarus de Mecklemburg et Ewaldus de Halber-
stadt, duo ex iis fratribus qui ex conventibus Saxoniae Pragam venerant.
Ab illo tempore paucissima de monasterio D. Annuntiatae ad nos pervene-
runt. Nec mirum : nullum enim ex Pragensibus monasteriis post Hussiticam
procellam in primaevum splendorem rediit. Remanserant in populo vestigia
odii in religiosos ab Hussitis disseminati, unde nullus fere monasteria ingredie-
batur aut eis opitulabatur. Et hic rerum status peior etiam factus est, postquam
Lutherus rebellionem in Romanam Ecclesiam praedicavit. Ut unum tantum
exemplum proferam, coenobium S. Clementis, Ordinis Praedicatorum, quod
olim aliquando centum quinquaginta fratres sustentaverat,ita fuit desolatum, ut,
dum anno 1562 de introducendis ad illud Patribus Societatis Jesu ageretur,
nonnisi a tribus religiosis, Priore et duobus fratribus, inhabitaretur (1). Idem
Servis Sanctae Mariae evenit.
Haec igitur pauca tantum scimus. Anno 1442,quaedam domina Dorothea, vidua
Jacobi brascatoris, civis Novae Civitatis Pragensis, ecclesiae Dei Genitricis in
Boticz quatuor sexagenas grossorum legavit. Anno 1486, quando apud oppidum
Germersheim ad Rhenum ab Anlonio Alabanti, Priore Generali, celebratum
fuit capitulum provinciale conventuum Germaniae, aderant etiam fratres
Pragenses ; sed illos admodum paucos ac pauperes fuisse ex eo apparet quod,
dum convontus de Germersheim, Hallis, Erfordia, Nordhausen, Vach decem,
conventus autem Halberstadt, Bernburg, Grossenhain octo florenos Generali in
subsidium expensarum pro itinere donaverunt, quatuor tantum florenos dedit
conventus Pragensis. Citatur quoque instrumentum quoddam, cuius annus
ignoratur, sed quod videtur esse saeculi decimi quinti, in quo quidam monachi
nigri obiter nominantur :“ e regione columnac, ubi monachi nigri barbati
occisi sunt; „ quae verba facile, quamvis non certo, Servos Sanctae Mariae desi-
gnare possunt. Praeter haec nihil exstat, nisi nonnulli emptionis contractus, in
quibus, tanquam confine, claustrum in Boticz nominatur.
(1) HAMMERSCHMID, Prodromus gloriae Pragenae, p. 76,85.