z 71 stránek
Titel
I
Petrus de Pulka
1
2
Einleitung
3
4
5
6
7
8
9
10
11
Verzeichniss der Schriften
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
Název:
Petrus de Pulka. Abgesandter der Wiener Universität am Concilium zu Constanz (Archiv für österreichische Geschichte, vol. 15)
Autor:
Firnhaber, Friedrich
Rok vydání:
1856
Místo vydání:
Wien
Počet stran celkem:
71
Počet stran předmluvy plus obsahu:
I+70
Obsah:
- I: Titel
- 1: Petrus de Pulka
- 3: Einleitung
- 12: Verzeichniss der Schriften
Strana 42
42
redituin patebunt, quibus adjiciebatur in eadem litera, quod ipse d. rex
amore pacis ecclesiae praemissa inestimabili paciencia tolleravit, ymo, quod
erga Petrum de Luna se adeo humiliaverit quod vix similia fecisset simplex
miles. Infra canonem missae et elevationem ad ampliorem expressionem
gaudii tubae et fistulae in ecclesia celeberrime concrepabant cum quibus et
ceteris post missam processio fiebat ut fieri solet omni dominica per eccle-
siam solum quia pluuia egredi in ornatibus non sinebat. Nec mirum quod
solum de fiendis et promissis et conclusis nondum factis sed multipliciter in-
pendentibus tante joeundabantur corda piorum ut gratias agerent ante fac-
tum quia dignum est ut nulla Dei dona etiain si pusilla sint gratiarum
actione frustrentur; fragmenta nempe jubentur apostoli colligere ne pereant
quia non decet etiam minima Dei dona beneficia oblivisci sed potius etiam
minima grate accepta majorem gratiarum actionem prevenire etiam gratitu-
dine. Sed ecce hostis pacis nec unius diei gaudium patiebatur purum. Nam
dum reverendissimi d. cardinales etc. ad ipsam missam se in expectando ut
solent congregarentur, misit quemdam, qui dieitur fuisse familiaris Jeronymi
de Praga, qui tune pracsentabat octo literas quorundam Baronum proce-
rum et nobilium Bohemiae et Moraviae appensis sigillis 452 sigillatas,
continentes summarie laudem regni Bolemiae et marchionatus corun-
dem, de excellentia christianismi et fidei ibidem ab antiquo servatae, ita
quod nunquam fuerit ibi haeresis doginatisata, sed justus Johannes Huss
sit injuste ex invidia condempnatus, sicut conentur etiain quidam facere
Jeronymo Philosopho eximio, eloquentiae fonfe mananti ete. similia, quodque
quicumque asserens ibidem unquam dogmatigatas fuisse hereses nunciatur
tanquam proditor et diffamator regni, excepto solo serenissimo rege Roma-
norum quem credant abhine innoxium et inmunem adicientes etiam non
obstante cujuseumque prohibitione velint usque ad sanguinem evangelicos
praedicatores defendere neminem curando usque ad unicum summum ponti-
ficem, tune velint secundum Christi evangelium obedire in licitis. Praeterea
11a die Januarii advenit litera domini Rigensis data Avinione 28a die Decem-
bris continens summarie quod d. rex Romanorum attento quod Ilispanis
datus esset terminus veniendi huc ad concilium per totum mensem Marcii
quodque tempore medio ipse multa notabilia agere hie posset, sed ipsos
Hyspanos seu obedientiam Petri de Luna expectare oporteret, de suorum
consilio decreverit ire ad Franciam et pro unione firmatione ac exalta-
tione ecclesiae reges Franciae et Angliae concordare si valeat vel saltem
inter eos treugas et pacem ad tempus ponere, et quod ad preparandum
materiam tractantibus premiserit magnum comitem et ipsum d. Rigensem.
Capitula conclusa de modo unionis dicuntur esse haee, sed ut seitis lociens
decepti sumus relatibus, qui etiam credebantur certissimi ut vobis nolim
scribere ipsa donec ambasiata concilii decerto ipsa afferet quae cottidie exspec-
tatur. Non spero de fine concilii ante festum pentecostes sed quod vero
similius per magnam partem estatis aut totam estatem durabit. Sed tollera-
bilius est post tantum tempus etiam per minus pali sumptus incommoda
exilii propriorumque bonorum neglectum, quam jam praeterita perdere et
forte multis futuris temporibus vix tam propinque ad vnionem ecclesiae per-