z 80 stránek
Úvod
1
2
Prameny letopisné
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
Prameny listinné
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
Přílohy
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
Seznam listin
80
Název:
Zpráva o pramenech dějin kláštera Hradištského u Olomouce (až do r. 1300) / Nachrichten über die Quellen zur Geschichte des Klosters Hradisch bei Olmütz
Autor:
Teige, Josef
Rok vydání:
1893
Místo vydání:
Praha
Počet stran celkem:
80
Počet stran předmluvy plus obsahu:
80
Obsah:
- 1: Úvod
- 3: Prameny letopisné
- 19: Prameny listinné
- 62: Přílohy
- 80: Seznam listin
Strana 72
72
XII. Jos. Teige:
mediam villam Zbrassow cum omnibus pertinentiis ad eandem villam
spectantibus pro remedio fratris sui germani, mei patrui domini
Stephani, quia eodem nomine sicut et pater meus vocabatur, ut sui
memoria singulis annis in eodem monasterio solenniter ageretur in
missis, vigiliis, orationibus et aliis bonis operibus per totum conven-
tum sicut decet, et de illis bonis solatium et recreationem conventus
saepedictus sibi faciet secundum quod eis videbitur expedire. Quam
donationem pie et laudabiliter factam praedicto conventui Gradicensi
ratam et gratam habeo et praesentibus eam literis ratifico. Unde ne
aliquod dubium imposterum de praedicta donatione possit suboriri,
ad evidentiam praemissorum praesenti literae sigillum meum apposui
et eidem literae sigilla dominorum videlicet domini Adae de Chonitz,
Cadoldi de Wrbieticz, Wlezconis de Donka, Sbinconis, Buzonis de
Bolelucz, Hassconis provincialis Olomucensis nec non domini Micu-
lonis de Pawlowicz annecti et appendi procuravi. Datum in Olomucz
anno domini millesimo trecentesimo vicesimo nono in die beati
Stanislai. [Siebenaicher fol. 137b—138a.]
IV.
Král Ladislav dovoluje, aby klášter hradištský byl znovu vystavěn.
(V Praze, 2. září 1454.)
Ladislaus dei gracia Hungarie, Boemie, Dalmacie, Croacie rex,
dux Austrie marchioque Moravie omnibus in perpetuum. Sacrarum
edium magnificas fabricas, quas preteritorum temporum procella seva
destruxit, ad primas reduci formas leto animo conspiceremus. Nam
cultus in eis immortali deo exhibetur ornacior, civitatum regnique
reformatur aspectus et fundatorum memoria indigna perire vix per-
empta servatur. Religiosi igitur Nicolai abbatis ac conventus mona-
sterii gloriosissime dei genitricis Marie et sancti protomartyris Ste-
phani, Praemonstratensis ordinis, extra muros civitatis nostre Olomucz,
quod illustris Moravie marchio Otto fundavit, nostrorum devotorum
dilectorum precibus benigne inclinati, qui monasterium ipsum vastis
ruinis fractum atque eversum reedificare in eoque habitare licere
eis tribui a nostra maiestate exposcunt, non per errorem aut im-
provide, sed deliberate et cum sano consilio nostrorum procerum et
fidelium de certa nostra sciencia, auctoritate regia Boemie et mar-
chionali Moravie ipsis abbati et conventui eorumque successoribus
ad laudem dei et precipuum honorem eius sanctissime matris et