z 7 stránek
Edition
290
291
292
293
294
295
Titel
296
Název:
Miscellen – Zur Geschichte der husitischen Bewegung, MVGDB 29
Autor:
Loserth, Johann
Rok vydání:
1891
Místo vydání:
Praha, Wien
Česká národní bibliografie:
Počet stran celkem:
7
Obsah:
- 290: Edition
- 296: Titel
Strana 290
— 290 —
WMiscellen.
I.
Jut Gefdjidje ber hufitifdhen Bewegung.
Mitgetheilt von Prof, Dr. I. Loferth,
a)
Neber die Schlacht „beim WMyjchefrav".
Strages Christianorum ad Pragam.
Scribere me meror vetat
ac animum inquietat
De strage Christianorum.
per turbam hereticorum
nunc exorta iuxta Pragam
qualem pertulerunt plagam
apud scrobes ac fossata
noviter elaborata
prope septa Pancracii
Sancti Dei egregii.
O Pancraci martyr Christi
cur tuos non adiuvisti
sed hos tecum maluisti
esse quos nec reliquisti.
O felices qui steterunt
heroas suos iuverunt
sed infausti servitores
qui linquentes fidos mores
ad mortem non perstiterunt
sed terga fuge dederunt.
Ibi nobiles barones
clientes atque tirones
cruorem suum fuderunt
Pro Christo quem amaverunt
nam signati tua cruce
celesti fruuntur luce
ob quod non esset lugendum
sed pocius congaudendum
ipsis qui nos preceperunt
ac coronam acceperunt.
Sed forsan interrogares
et in temet dubitares
eur iniqui propserantur
et iusti male necantur?
Breviter respondetur
ut amplius muneretur
iustus per malum oppressus
ietu passionis pressens
et iniquo cumuletur
pena qua semper gravetur
Christus suos delectores
semper facit meliores
dum ipsos per passionem
fert ad celi mansionem