z 32 stránek
Titul
Ia
Předmluva
I
II
Edice
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
Přídavek
29
- s. 3: … ut semel saltem infra ebdomadam praelatorum et canonicorum quilibet ecclesiae S. Egidii impedimento cessante, in quo cuiuslibet conscientiam oneramus, in ipso missae…
- s. 3: … conservari. Cum autem retroactis temporibus [per] praelatos et canonicos ecclesiae S. Egidii eidem perraro fuerit deservitum, diffinimus sanctiendo, quod canonici praebendati cum…
Název:
Několik statutů a nařízení arcibiskupů pražských Arnošta a Jana I. (1355-1377)
Autor:
Menčík, Ferdinand
Rok vydání:
1882
Místo vydání:
Praha
Česká národní bibliografie:
Počet stran celkem:
32
Počet stran předmluvy plus obsahu:
III+29
Obsah:
- Ia: Titul
- I: Předmluva
- 1: Edice
- 29: Přídavek
Strana 3
3
Ad vicarium quoque decani, qui officium sacristiae gerit, spectat majorum ecclesiae
rerum custodia, quem de rebus sibi commendatis in decani, vicarii praepositi seu plebani ac
unius canonici praesentia per manum publicam inventarium facere volumus, quod una cum
inventario campanarii prope sigillum capituli reservari mandamus. Verum cum conservatio [cerae]
in ecclesia S. Egidii, quae a Christi fidelibus offertur, discretioni comitatur ejusdem, [volumus]
ut de luminaribus eidem provideat opportunis et residuam in communibus utilitatibus, scilicet
reparatione librorum, campanarum et scolae ac aliorum utensilium ecclesiae impendant utiliter;
volumus [etiam], quod annis singulis vicarius ipse de residuo cerae [quod] ltra impensas praedi-
ctorum supererit, ac etiam universis rebus ecclesiae suae custodiae commendatis coram do-
mino decano, plebano et uno ex canonicis supradictis rationem facere teneatur, in qua si defe-
cerit, per decanum ipsum habito praedictorum dominorum consilio pena debita castigetur.
Positis in ordine singulis ministris ecclesiae et cuique suo officio specialiter deputato
perstringere convenit subsequenter, quo[modo], per quos et quando in ea divinum officium ad ho-
norem Dei, matris ejus gloriosae, beati Egidii confessoris et tocius Sanctorum cohortis, cum
ea, qua decet reverentia, expleatur. Statuimus, ut semel saltem infra ebdomadam praelatorum
et canonicorum quilibet ecclesiae S. Egidii impedimento cessante, in quo cuiuslibet conscientiam
oneramus, in ipso missae intersit officio, quam nullus praedictorum seu ceterorum ministrorum 50
ipsius ecclesiae sine superpelicio infra divinum officium intrare audeat, alias qui contrarium
fecerit, pro vice qualibet praelatus aut canonicus in uno grosso, minister vero vel clericus
in quatuor parvis denariis currentis monetae per decanum ecclesiae pauperibus clericis appli-
candis condempnetur. Statuentes, ut tam nocturnum quam diurnum divinum officium in ea
horis competentibus per ipsius ministros et clericos, vicariis videlicet praepositi et decani ac
ceteris ministris ordinate suas septimanas tenentibus, debite decantentur, et quod regula cum
commemoratione beneficiorum ipsius ecclesiae legatur in ea diebus, quibus in nostra Pragensi
ecclesia legi consuevit. Cum autem decanus vel praepositus in majoribus festivitatibus eccle-
siae, prout convenit in ea, ad missam sub nota se voluerit praeparare, mandamus, quatenus
duo ex canonicis ad requisitionem decani, unus dyaconus, alter subdiaconus, sine contradictione
qualibet concelebraturi eidem induant apparatum; dominicis vero et aliis minoribus festivis
diebus sub nota missam presbitero celebranti, per duos ministros seu clericos in apparatu
praedicto volumus deservire. Ad haec, ut hii, qui majorem in ipsa ecclesia locum tenent
et ab eadem amplioribus sunt dotati stipendiis, eidem possint fructuosius famulari, diffinimus,
ut praepositus et decanus, qui forent pro tempore, si promotionis suae tempore presbyteri
non sint, infra annum a tempore suarum praelaturarum possessionis adeptae se faciant in
presbiteros ordinari, quo lapso si legitima causa cessante promoti non fuerint, eos a fruc-
tibus et proventibus praelaturarum suarum volumus eo ipso et tam diu fore suspensos, donec
mora purgata in presbiteratus fuerint ordine constituti.
Providemus insuper, ut processiones, quae fiunt in diebus rogationum seu ex aliis
causis legitimis, per superpeliciatos fiant clericos, nisi fierent cum sincere ad ecclesiam depor-
tando, quo casu consuetudinem aliarum ecclesiarum civitatis Pragensis volumus conservari.
Cum autem retroactis temporibus [per] praelatos et canonicos ecclesiae S. Egidii eidem perraro
fuerit deservitum, diffinimus sanctiendo, quod canonici praebendati cum singuli singulos propter
tenuitatem praebendarum non sufficiant tenere vicarios, de duobus vicariis, utputa diacono et
1*