z 55 stránek
Titul
Ia
Ib
Ic
Id
Úvod
I
II
III
IV
V
VI
VII
VIII
Edice
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Index
41
42
43
Název:
Processus iudiciarius contra Jeronimum de Praga, habitus Viennae a. 1410-1412
Autor:
Klicman, Ladislav
Rok vydání:
1898
Místo vydání:
Praha
Česká národní bibliografie:
Počet stran celkem:
55
Obsah:
- Ia: Titul
- I: Úvod
- 1: Edice
- 41: Index
Strana 28
28
Lad. Klicman.
magistrum Johannem Wikleph esse sanctum et evangelicum doctorem, et
libencius velit esse cum anima sua quam cum anima beati Augustini, et
regnaret in celo sicut cancer in aquis et non esset conbustus; et super
hoc haberent litteram, scilicet quod non esset conbustus, et indicaverit et
legerit litteram, sentenciam autem littere ignoret nec tenuerit in memoria.
Interrogatus, quo anno, mense, die, hora et loco, dicit, quod nesciat
pro presenti determinate, sed fuerit in actu quodlibeti, cum recomnenda-
verit prefatum Knyn.
Interrogatus, quomodo venerit ad propositum, quod fecerit mencionem
de illo Wikleph, dicit, quod ascenderit kathedram ad magistrum Knyn et
palpando illi ad barbam cum manu dixerit ei vulgari lingua: ,Ecce, bone
puer, Si sind dir nach deinem leben nach gangen und wolten dich tött
haben von des Wikleph wegen [f. 273'] und des pist unschuldig; modo
ubi sunt nunc, qui confuderunt te? Et appareat sibi, quod nominavit
magistrum Heningnum Hildeshem 1) cum pera artificiali et exemplari de
ideis, et tunc dixerit ad supposita, quod non deberent restituere libros
Wikleph.
Interrogatus, quibus presentibus: scabinis et iudice Civitatis Antique
cum armis et uno episcopo magne stature, et in capite habuerit capucium
subductum pellibus albis, vulgariter weishermlein alias weissrech, et aliis
nobilibus secum et tanta multitudine studencium, quod lectorium fuerit
repletum.
Interrogatus, quare attenderit illa predicta singulariter pre aliis et in
memoria tenuerit, dicit, quod pro certo nesciat.
[2.] Ad secundum articulum interrogatus respondit se nichil scire
de illo.
[3.] Ad tercium articulum interrogatus respondit, quod audiverit bene
a studentibus et laicis, quod Jeronimus, Huss, Palicz et consocii ipsorum
essent excommunicati.
Interrogatus, a quibus studentibus et laicis, dicit, quod non occurrat
sibi iam in memoria.
Interrogatus, in quo loco, dicit, quod Prage in Antiqua Civitate in
domo unius pellificis, cum quo steterit in expensis pro tunc.
Interrogatus, quomodo fiebat mencio de excommunicacione Jeronimi,
dicit, quod, cum reversus fuerit de disputacione predicta, tunc eo veniente
sic ad domum dixerit hospes et alii predicti: �Quomodo est hoc, quod
iudex et scabini hodie visitaverunt scolas vestras? Que nova auditis? Ipse
responderit: „Nescio.' Et sic dixerint: ,Nos audivimus Palicz, Jesnicz,
Grecz,2) principaliter Jeronimum et Huss ac alios esse excommunicatos et
in Leta curia denuncciari excommunicatos.“ Et dixerint: �Quomodo est?
1) mistr Jan z Hildesheimu, professor theologie, kanovník u Všech Svatých,
děkan fac. theol. 1411, fac. artium r. 1385—1386 a 1404. (Tomek V, 158, 230, 231, 233.)
2) Marek z Hradce.