z 28 stránek
Titul
309
310
311
312
313
314
315
Edice
316
317
318
319
320
321
322
323
324
325
326
327
328
329
330
331
332
333
334
335
336
- s. 329: … „Vade, intima publice per cartam, quam affiges hostiis 13) ecclesiae S. Petri, sicut solitus fuisti intimare in Praga, quando eras praedi- caturus,…
- s. 330: … suo pontifici reservabis.“ Igitur non ita praedicavi in capitulo ecclesiae S. Petri sicut hic scribo, imo nec domino inquisitori nec alicui dixissem,…
Název:
Milič a dva jeho spisy z r. 1367 in Věstník královské české společnosti nauk. Třída filosoficko-historicko-filologická
Autor:
Menčík, Ferdinand
Rok vydání:
1890
Místo vydání:
Praha
Počet stran celkem:
28
Počet stran předmluvy plus obsahu:
28
Obsah:
- 309: Titul
- 316: Edice
Strana 330
Ferd. Menčík:
330
et dabis in scriptis sermonem illum, 1) ne immutentur verba tua, et
ut materia divulgetur, ut mali in timorem mittantur et boni Deo
ferventius famulentur. Secreta vero hujus rei domino suo pontifici
reservabis.“ Igitur non ita praedicavi in capitulo ecclesiae S. Petri
sicut hic scribo, imo nec domino inquisitori nec alicui dixissem, nisi
coactus per officium domini inquisitoris, expectans moderamen et licen-
tiam in hoc domini nostri papae.
Cap. 2. Haec itaque sentio ex spiritu, qui in me loquebatur,
quod Antichristus venit, ex annis Danielis (C.) 12°, ubi legitur, quod
a tempore,2) quo ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abho-
minatio in desolationem, dies MCCXC: Beatus, qui expectat et perve-
nit usque ad dies MCCCXXXV°. Juge sacrificium fuit ablatum anno
passionis Christi, quia sacrificium Judeorum per mortem Christi ita
ablatum fuit, quod ammodo 3) efficaciam non habuit vel quia tunc Chri-
stus per mortem carnis 4) ablatus fuit, qui est juge sacrificium non
figuratim.
Abhominatio autem desolationis vel desolationem futuram indicans
incepit eodem anno passionis Christi, quando Pilatus posuit imaginem
Caesaris (sive idolum) 5) in templo; et completa est, quando Titus
et Vespasianus destruxerunt Jerusalem cum templo 6) XLII°. anno
post passionem Christi. Recipiendo ergo diem pro anno in utroque
numero secundum illud diem pro anno, dedi tibi : Tunc primus numerus
Danielis, videlicet annus MCCXC, incipiendo eum computare a destruc-
tione facta per Titum et Vespasianum, completus est anno a Domini
nativitate MCCCLXV, videlicet ante duos annos eo tempore, quo
dominus Imperator sanctitatem ) de Avinione versus Almaniam deduxit
volens eam dispergere, ut narratur. Secundus autem numerus vide-
licet MCCCXXXV. numeretur ab anno passionis Christi, quo ablatum
est juge sacrificium, et sic invenietur esse completus anno praesenti,
a nativitate Christi anno MCCCLXVII. Annus quia MCCCXXXV et illi
anni, qui fuerint a nativitate Christi usque ad ejus passionem, directe
faciunt annos MCCCLXVII. Beatus ergo, qui usque ad hunc annum
beatitudinis pervenit, non ut sit beatus in pace, quam dat mundus,
quia illam non attulit Christus et Ezechias praedixit eam esse malam,
dicens : Ecce, in pace amaritudo mea amarissima; sed beatus secundum
illud evangelii: Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam,
et maxime propter verbum Dei, et hoc sub Antichristo, qui venit.
1) A. istum. 2) B.: quod tempus. 3) B. schází. 4) A. crucis. 5) B. schází.
6) B. templum. 7) B. C. societatem.